Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ideoque cum inlata fuerit mors uiro sancto, non ei malum inlatum esse credendum est, sed medium quiddam. quod cum peccatori malum sit, iusto requies et absolutio fit malorum. mors enim uiro requies cuius uia abscondita est. et ideo nec uir iustus ex hac aliquod perpetitur detrimentum, quia nihil pertulit noui, sed id, quod ei accessurum fuerat necessitate naturae, inimici nequitia non sine praemio uitae perennis excepit ac debitum mortis humanae quod ineicusabili lege reddendum est cum fructu uberrimo passionis ac magnae remunerationis mercede persoluit.