Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
omnes etiam disciplinae his qui erudiuntur amarae sentiuntur ad praesens, sicut apostolus dicit: omnis autem disciplina in praesenti non uidetur esse gaudii sed maeroris, postea autem fructum pacatissimum his qui per se exerciti sunt reddit iustitiae, et: quem diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. quis enim est filius quem non corripit pater? itaque mala nonnumquam poni pro adflictionibus solent secundum illud: et paenituit deus super malitia quam locutus est ut faceret eis, et non fecit, et iterum: quia tu, domine, misericors et miserator, patiens et perquam misericors et paenitens in malitiis, id eet super tribulationibus et aerumnis quae nobis pro peccatorum nostrorum meritis inferre conpelleris.
quas soiens utiles esse nonnullis ita alius propheta, utique non inuidens saluti eorum, sed consulens inprecatur: adde illis mala, domine, adde mala gloriosis terrae, et ipse dominus ecce, inquit, inducam super eos mala, id est dolores ac uastitates, quibus in praesenti salubriter castigati ad me, quem in rebus prosperis contempserunt, reuerti tandem ac festinare cogantur. ideoque haec principalia eaae mala non possumus definire: multis enim ad bonum proficiunt et causas aeternorum pariunt gaudiorum. et idcirco, [*](7 Hebr. 12, 11 11 1. c. 6—7 14 Ion. 8, 10 (LXX) 16 Ioel 2,13 (LXX) 22 Esai. 26,15 (LXX) 23 Hierem. 11,11 ) [*](4 inferuntur D 5 a post mala om. 0 9 gandiis et D1 meroria DWOX pcatiBsimum D* 10 pro se D1 exercitati DW2OXv reddet D2OX 12 recepit F1 18 corripiat D1 14 pro adflict poni D\' penituit DOX poen. W 15 maJatia D1 loquntus 0 facerit F1 17 miseratur V 18 penitens DOX: poen. W patiens V tribolat. V1 20 prof. DW 21 uidens D* consolens W1 28 inquid VDWOrof.DW )