Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Has itaque diuisiones fixas atque inmobiles retinentes scientesque nihil esse bonum nisi uirtutem solam, quae ex timore dei ac dilectione descendit, nec malum quicquam. esse nisi peccatum solum et separationem a deo diligenter nunc discutiamus, utrum deus umquam sanctis suis aut per se aut per alium quempiam inferri permiserit malum. quod sine dubio nusquam omnino repperies. nec enim potuit aliquando cuiquam nolenti ac resistenti malum peccati alter inferre nisi illi soli, qui illud in sese cordis ignauia et corrupta uoluntate suscepit.
denique cum beato lob diabolus adhibitis uniuersis nequitiae suae machinis malum hoc peccati uoluisset inferre ac non solum cunctis eum facultatibus spoliasset, uerum etiam post illum de morte septem filiorum tam atrocem tamque insperatum orbitatis dolorem uulnere eum pessimo a capitis uertice usque ad plantam pedum et intolerandis cruciatibus onerasset, nequaquam ei peccati maculam quiuit infligere, quia in cunctis inmobilis perseuerans nullum blasphemiae adcommodauit adsensum.
GERMANVS: Frequenter legimus in scripturis sanctis deum creasse mala uel hominibus intulisse, ut est illud: quoniam absque me non est: ego dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans mala, et iterum: si est malitia in ciuitate quam dominus non fecit? .
THEODORVS: Nonnumquam solet scriptura diuina abusiue mala pro adflictionibus ponere, non quia per naturam proprie mala sint, sed secundum hoc quod ab his sentiantur [*](24 Esai. 45, 6—7 26 Amoa 3, 6 (LXX) ) [*]( 2 adque V 4 adque V 5 scientes W 6 dilictione V discendit W quidquam D1W1O 10 reperies X 13 beatu D\' diabulus V 15 expoliasset Y expoliaue 0 17 inspiratum Wl0 18 peduum D intollerandis W 19 qui 0 20 in om. V 23 omnibus W\' 26 maia D )