Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

egestas quoque ac perseeationes et iniuriae, quae mala esse totius uulgi opinione censentur, quam sint utiles ac necessariae etiam ex hoc liquido conprobatur, quod sancti uiri non solum eas numquam uitare uoluerunt, uerum etiam uirtute summa uel adpetentes uel fortiter tolerantes amici dei effecti aeternae uitae sunt stipendia consecuti, beato apostolo concinente: propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum, quia uirtus in infirmitate perficitur.