Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de morte etiam Iohannis omniumque sanctorum dicitur: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius, de Iudae autem ac similium mors peccatorum pessima. infirmitas etiam eunis interdum quam sit commoda Lazari illius pauperis olcerosi beatitudo demonstrat. cuius cam nulla alia uirtutum merita scriptura conmemoret, pro hoc solo quod egestatem et infirmitatem corporis patientissime tolerauit, sinus Abrahae possidere beatissima sorte promeruit.

egestas quoque ac perseeationes et iniuriae, quae mala esse totius uulgi opinione censentur, quam sint utiles ac necessariae etiam ex hoc liquido conprobatur, quod sancti uiri non solum eas numquam uitare uoluerunt, uerum etiam uirtute summa uel adpetentes uel fortiter tolerantes amici dei effecti aeternae uitae sunt stipendia consecuti, beato apostolo concinente: propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum, quia uirtus in infirmitate perficitur.