Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et e diuerso qui his male abusi sunt et ea ad ministerium suae nequitiae detorserunt, non inmerito uel puniti sunt uel [*]( 13 I Tim. 6, 17-19 17 Luc. 16, 9 ) [*]( 1 conmonita V 2 in om. W 5 ducendum DlW cf. c. 9, 3. . 10, 1 6 diabolo facit Dl 7 in] inter V 8 diriuari VWO X\' 9 robor VD1 W1 X1 pulcritudo YX 18 diuitebus F1 huiue mundi D a 1n. 2 14 praecepit VX 15 thensaurizent W\' tesaurizent D 16 has] hanc W has diuitias D 18 amicus F* mammona DOX retrorquentur W1 21 robor DX\' 22 utrobique VOX1: utrobique X* utrisque D utrique W 25 nuscuntur D\' )
de morte etiam Iohannis omniumque sanctorum dicitur: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius, de Iudae autem ac similium mors peccatorum pessima. infirmitas etiam eunis interdum quam sit commoda Lazari illius pauperis olcerosi beatitudo demonstrat. cuius cam nulla alia uirtutum merita scriptura conmemoret, pro hoc solo quod egestatem et infirmitatem corporis patientissime tolerauit, sinus Abrahae possidere beatissima sorte promeruit.
egestas quoque ac perseeationes et iniuriae, quae mala esse totius uulgi opinione censentur, quam sint utiles ac necessariae etiam ex hoc liquido conprobatur, quod sancti uiri non solum eas numquam uitare uoluerunt, uerum etiam uirtute summa uel adpetentes uel fortiter tolerantes amici dei effecti aeternae uitae sunt stipendia consecuti, beato apostolo concinente: propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum, quia uirtus in infirmitate perficitur.
et idcirco illi qui summis saeculi huius diuitiis et honoribus ac potentatibus extolluntur, non ex his principale bonum obtinuisse credendi sunt, quod in solis esse uirtutibus definitur, sed medium quiddam, quia sicut iustis recte ac necessarie utentibus utilia haec esse repperiuntur et commoda (occasionem namque operis [*]( 5 Lac. 1, 14 6 Mt. 26, 24 8 Ps. 115, 15 10 Ps. 33, 22 11 cf. Luc. 16, 20 aqq. 21 II Cor. 12, 10 et 9 ) [*]( 1 regum D 2 media D\' 8 omnium V1 9 iuda F 10 similium eius WO 11 eleasari 0 18 scriptura sca W 00 forteter D1 22 in post mihi om. D1 contnmiliia V 26 potestatibus WXx 27 optenuisse Dx optin. D\'W 28 esse om. Dl 30 reperiuntur X commoda quae W namque om. W )
Has itaque diuisiones fixas atque inmobiles retinentes scientesque nihil esse bonum nisi uirtutem solam, quae ex timore dei ac dilectione descendit, nec malum quicquam. esse nisi peccatum solum et separationem a deo diligenter nunc discutiamus, utrum deus umquam sanctis suis aut per se aut per alium quempiam inferri permiserit malum. quod sine dubio nusquam omnino repperies. nec enim potuit aliquando cuiquam nolenti ac resistenti malum peccati alter inferre nisi illi soli, qui illud in sese cordis ignauia et corrupta uoluntate suscepit.