Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quae rursum retorquentur ad malum, cum ad recondendum tantummodo uel ad luxuriam congeruntur et non ad usus indigentium dispensantur. potestas quoque et honor corporisque robur ac sanitas quam sint media et utrubique conuenientia etiam ex hoc facile conprobatur, quod multi sanctorum in ueteri testamento potiti his omnibus et in summis diuitiis et culmine dignitatum ac fortitudine corporis constituti deo quoque acceptissimi fuisse noscuntur.
et e diuerso qui his male abusi sunt et ea ad ministerium suae nequitiae detorserunt, non inmerito uel puniti sunt uel [*]( 13 I Tim. 6, 17-19 17 Luc. 16, 9 ) [*]( 1 conmonita V 2 in om. W 5 ducendum DlW cf. c. 9, 3. . 10, 1 6 diabolo facit Dl 7 in] inter V 8 diriuari VWO X\' 9 robor VD1 W1 X1 pulcritudo YX 18 diuitebus F1 huiue mundi D a 1n. 2 14 praecepit VX 15 thensaurizent W\' tesaurizent D 16 has] hanc W has diuitias D 18 amicus F* mammona DOX retrorquentur W1 21 robor DX\' 22 utrobique VOX1: utrobique X* utrisque D utrique W 25 nuscuntur D\' )
de morte etiam Iohannis omniumque sanctorum dicitur: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius, de Iudae autem ac similium mors peccatorum pessima. infirmitas etiam eunis interdum quam sit commoda Lazari illius pauperis olcerosi beatitudo demonstrat. cuius cam nulla alia uirtutum merita scriptura conmemoret, pro hoc solo quod egestatem et infirmitatem corporis patientissime tolerauit, sinus Abrahae possidere beatissima sorte promeruit.
egestas quoque ac perseeationes et iniuriae, quae mala esse totius uulgi opinione censentur, quam sint utiles ac necessariae etiam ex hoc liquido conprobatur, quod sancti uiri non solum eas numquam uitare uoluerunt, uerum etiam uirtute summa uel adpetentes uel fortiter tolerantes amici dei effecti aeternae uitae sunt stipendia consecuti, beato apostolo concinente: propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum, quia uirtus in infirmitate perficitur.