Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
media sunt quae in utramque partem pro adfectu et arbitrio utentis deriuari possunt, ut puta diuitiae, potestas, honor, robur corporis, sanitas, pulchritudo, uita ipsa uel mors, paupertas, infirmitas carnis, iniuriae et cetera his similia, quae pro qualitate et affectu utentis uel ad bonam possunt partem proficere uel ad malam. nam et diuitiae proficiunt frequenter ad bonum secundum apostolum, qui diuitibus mundi huius praecipit ut facile tribuant, conmunicent indigentibus, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut per has adprehendant ueram uitam, et secundum euangelium bonae sunt illis qui faciunt sibi amicos de iniquo mamona.
quae rursum retorquentur ad malum, cum ad recondendum tantummodo uel ad luxuriam congeruntur et non ad usus indigentium dispensantur. potestas quoque et honor corporisque robur ac sanitas quam sint media et utrubique conuenientia etiam ex hoc facile conprobatur, quod multi sanctorum in ueteri testamento potiti his omnibus et in summis diuitiis et culmine dignitatum ac fortitudine corporis constituti deo quoque acceptissimi fuisse noscuntur.