Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et cum illis damnari mereamur, quos Sophonias propheta castigans qui dicunt, inquit, in cordibus suis: non faciet dominus bene, sed neque faciet male, uel certe cum illis inueniamur, qui huiusmodi querimoniis deum blasphemare dicuntur: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu domini. et tales ei placent: aut certe ubi est deus iustitiae? illam quoque blasphemiam quae in subsequentibus describitur similiter adiungentes: uanus est, qui seruit deo: aut quod emolumentum quia custodiuimus praecepta ei, et quia ambulauimus tristes coram domino? ergo nunc beatos dicimus adrogantes: siquidem ditati sunt faeientes impietatem, et temptauerunt deum, et salui facti sunt.
quamobrem nt hanc ignorationem, quae prauissimi huius erroris radii et causa est, possimus euadere, primum nosse debemus quid uere sit bonum, quid malum, et ia demum super his non falsam uulgi, sed ueram scripturarum definitionem tenentes minime infidelium hominum decipiemur errore.