Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et cum illis damnari mereamur, quos Sophonias propheta castigans qui dicunt, inquit, in cordibus suis: non faciet dominus bene, sed neque faciet male, uel certe cum illis inueniamur, qui huiusmodi querimoniis deum blasphemare dicuntur: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu domini. et tales ei placent: aut certe ubi est deus iustitiae? illam quoque blasphemiam quae in subsequentibus describitur similiter adiungentes: uanus est, qui seruit deo: aut quod emolumentum quia custodiuimus praecepta ei, et quia ambulauimus tristes coram domino? ergo nunc beatos dicimus adrogantes: siquidem ditati sunt faeientes impietatem, et temptauerunt deum, et salui facti sunt.