Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Mutabilitati autem etiam supernas potestates ut diximus subiacere declarant illi, qui de eorum numero corruptae uoluntatis uitio conruerunt. unde neque illi inmutabilis naturae esse putandi sunt, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseuerant, eo quod in contrariam partem non fuerint similiter deprauati. aliud namque est inmutabilis naturae esse, aliud uirtutis industria bonique custodia per inmutabilis dei gratiam non mutari.
quidquid enim per diligentiam vel adquiritur uel tenetur, potest etiam per neglegentiam deperire. ideoque dicitur : ne beatifices hominem ante exitum suum, quod uidelicet adhuc in conluctatione quis et ut ita dixerim scammate constitutus, quamuis uincere soleat ac frequentes palmas uictoriae consequatur, non potest tamen a metu ac suspicione incerti prouentus esse securus.
et idcirco deus solus inmutabilis uel bonus dicitur, qui bonitatem non industriae studio, sed naturaliter possidens non potest aliud quid esse quam bonus. nulla igitur uirtus potest inmobiliter ab homine possideri, sed ut parta iugiter teneatur, necesse est eam semper illa qua adquisita est sedulitate atque industria custodiri.
Lapsus uero quispiam nequaquam subitanea ruina conrmase credendus est, sed aut prauae institutionis deceptus exordio aut per longam mentis incuriam paulatim uirtute animi decedente et per hoc sensim uitiis increscentibus casu miserabili concidisse. ante contritionem enim praecedit iniuria, et ante ruinam mala cogitatio. quemadmodum domus numquam subitaneo ad ruinam procumbit inpulsu, nisi aut antiquo uitio fundamenti ant longa inhabitantium desidia stillicidiis primum paruissimis penetrantibus corrupta [*]( 10 Sir. 11, 30 24 Proy. 16, 18 (LXX) ) [*]( 1 XV W 8 uoluniatee D1 inmntabiles D1W1 4 po- tudi V 5 contriam V 7 custudia V per] p D gratia VD2 8 quicquid VX quicquit W 9 necleg. 0 12 soemmate 0 frequenter FD1 18 niotoriae V poteest 01 14 snspitione VDX 15 quia. F 18 parata D patrata X retineatur 0 semper pro illa D 19 aque F adque 0 cnstndiri F 20 XVI W 23 deoedente VX: decidente J)WOv 24 praecidit V 26 procmnbet WOX . )