Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
non ignoramus alias quoqae animaduersionum siue ultionum causas, quae inferuntur his qui grauissime deliquerunt, non ad expianda eorum crimina nec ad abolenda merita peccatorum, sed ad emendationem metomque uiuentium. quae euidenter in Hieroboam filium Nabath, Baasa quoque filium Achia et Achab atque Iezabel inlata cognoscimus ita pronuntiante diuina censura: ecceego iidncam anper te malum, et demetam posteriora tai, et interficiam de Achab mingentem ad parieiem, et clausum et nouissimum in Israhel. et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Achia: quia egisti, ut me ad iracundiam prouocares, et peccare fecisti Israhel. canes etiam comedent Iezabel in agro lerrahel. si mortuus fuerit Achab in ciuitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum uolucres caeli, et illud quod pro ingenti conminatione denuntiatur: non inferetur cadauer tuum in sepulchrum patrum tuorum.
non quo uel illius tam profana conmenta, qui uitulos aureos ad perpetuam praeuaricationem plebis impiamque a domino separationem primus instituit, uel illorum tam innumera tamque nefaria sacrilegiorum crimina haec excoquere breuis ac momentanea poena sufficeret, sed ut ceteris quoque, qui futura uel neglegentes uel penitus non credentes consideratione tantummodo praesentium frangebantur, terror istarum quas [*](7 m Reg. 21, 21—24 18 III Reg. 13, 22 ) [*](2 aine altionum om. D1 3 is 0 4 emundationem V 5 iheroboam OX 6 nabaht baasan X ahie 0 aoabh 0, item infra hiezabel DWX1 ihezabel O 7 cognuscimns V 8 dimittã D* 9 acahb W 10 nonissimns D\' isrl VW irl D 11 iheroboam OX nabaM X 12 ahia 0 18 pronocaris D\' 14 isrl YX irl D hiezabel DW ihezabel X zezabel b 0 15 hiesrahel DW iesrael O acab V cinetate V 16 comedent] comd D bis 17 notne D 18 infertur VD1O 19 Iepulcro O 20 nitulus aureus V1 22 prini W tam] ita W 23 exquoquere VDO 25 neolegentes 0 )
inuenimus sane etiam pro leuioribus culpis nonnullos eandem mortis ad praesens excepisse sententiam, qua sunt et illi puniti quos praediximus extitisse sacrilegae praeuaricationis auctores, ut factum est in illo qui sabbato ligna collegerat uel in Annania et Sapphira, qui parum quiddam de substantia sua infidelitatis errore seruauerant. non quo aequalia fuerint pondera peccatorum, sed quia reperti nonae transgressionis praesumptores debuerunt praebere ceteris quemadmodum peccati, ita etiam poenae ac terroris exemplum, ut quisquis eadem deinceps adfectare temptasset, nosset sibi secundum eandem formam qua illi damnati sunt, etiam si in praesenti supplicium differatur, in futuri iudicii examinatione reddendum.
et quia uidemur excessum quendam, dum genera temptationum uel ultionum percurrere uolumus, a proposita narratione fecisse, qua dicebamus uirum perfectum in utraque temptatione manere semper inmobilem, ad eandem nunc iterum reuertamur.
Itaque mens uiri iusti non debet esse similis cerae uel alterius cuiusquam materiae mollioris, quae semper characteri signantium cedens pro eius forma atque imagine figuratur quamque in se tamdiu retinet, donec alio rursum superinpresso signaculo reformetur. atque ita fiet, ut numquam in sua qualitate persistens ad formam eorum quae inprimuntur semper conuertatur ac transeat. quin potius [*]( 9 cf. Num. 15, 32 sqq. ) [*]( \'2 numinis WO: nominis VDX cottid. DWX 6 nonnullus F1 8 sacrilegos ex sacrilegus V 9 colligerat VWX1 annania D\': anania VDxWOX 10 saffira VDX saffyra W sapbira 0 11 errore D\'O: terrore reU. fuerant W 14 eandem VO 18 uidimur W\' 22 XI W 24 caraeteri DX caracteris 0 adque FO 25 quaque Dt retenet Dx 96 adque V fiat W 28 conuertantur W1 )