Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
non ignoramus alias quoqae animaduersionum siue ultionum causas, quae inferuntur his qui grauissime deliquerunt, non ad expianda eorum crimina nec ad abolenda merita peccatorum, sed ad emendationem metomque uiuentium. quae euidenter in Hieroboam filium Nabath, Baasa quoque filium Achia et Achab atque Iezabel inlata cognoscimus ita pronuntiante diuina censura: ecceego iidncam anper te malum, et demetam posteriora tai, et interficiam de Achab mingentem ad parieiem, et clausum et nouissimum in Israhel. et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Achia: quia egisti, ut me ad iracundiam prouocares, et peccare fecisti Israhel. canes etiam comedent Iezabel in agro lerrahel. si mortuus fuerit Achab in ciuitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum uolucres caeli, et illud quod pro ingenti conminatione denuntiatur: non inferetur cadauer tuum in sepulchrum patrum tuorum.