Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

erga quorum curationem omnem temporis istius medicinam uidens propheta in cassum fuisse consumptam, desperans quodammodo iam de eorum salute proclamat: defecit sufflatorium in igne, frustra conflauit conflator: malitiae enim uestrae non sunt consumptae. argentum reprobum uocate eos, quia dominus proiecit eos. hanc salutarem ignis purgationem circa eos qui praedurati sunt sceleribus suis inaniter se dominus adhibuisse sub persona Hierusalem concretae profunda robigine peccatorum ita conqueritur pone, inquiens, eam super prunas uacuam, ut incalescat, et liquefiat aes eius: et confletur in medio eius inquinamentum eius. multo labore sudatum est, et non exiuit ea nimia robigo eius, neque per ignem. inmunditia tua execrabilis: quia mundare te uolui, et non es mundata a sordibus tuis.