Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sunt autem et alia ultionum genera, quibus nonnulli qui malitiae sapergressi sunt cumulum percutiuntur ad praesens, ut Dathan et Abiron siue COle legimus fuisse damnatos et uel maxime illos de quibus apostolus dicit: propter quod tradidit illos deus in passiones ignominiae et in reprobum sensum: quod etiam ceteris poenis grauius iudicandum est. de ipsis namque Psalmista in laboribus, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.