Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ad quos etiam sub figura Hierusalem ex persona dei ita per Hieremiam sermo dirigitur: faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in iudicio, ut non tibi uidearis innoxius. pro qua salutari emundatione orat Dauid dicens: proba me domine, et tempta me: ure renes meos et cor meum. Esaias quoque utilitatem huius temptationis intellegens corripe, inquit, nos domine, uerumtamen in iudicio: et non in furore tuo, et iterum: confitebor tibi domine, quoniam iratus es mihi: conuersus est furor tuus, et consolatus es me.
pro merito autem peccatorum plagas temptationis infertur, ut ibi plagas populo Israheli inmissurum se dominus conminatur dicens : dentes bestiarum inmittam in eos, cum furore trahentium super terram, et: frustra percussi filios uestros, disciplinam non recepistis. in Psalmis quoque: multa flagella peccatorum, et in euangelio: ecce sanus factus es: iam [*]( 1 Hebr. 12, 5—8 8 Apoc. 3, 19 10 Hierem. 90, 11 14 Pa. 25, 2 16 Hierem. 10, 24 18 Esai. 12, 1 22 Deut. 82, 24 24 Hierem. 2, 80 25 Ps. 31, 10 26 loh. 5, 14 ) [*]( 1 et iterum 0 neglere V negligere D 2 cum... inareparis om. Dl 4 reoepit F1 5 quem] q; D1 pater non corripit DW 7 apocalipsi W apocalipsin 0 9 hierimiam V iherem. OX 10 consamat WO 12 consnmat. WO 14 emend. XI 15 mens F1 isaiM W ieremias D\'0 (immo errauit auctor) 17 inquid VDWO 18 forure F1 19 furur F1 23 furure V1 24 filiuB uestrus F* ueetroe et 0 25 recipiatis DW )
sunt autem et alia ultionum genera, quibus nonnulli qui malitiae sapergressi sunt cumulum percutiuntur ad praesens, ut Dathan et Abiron siue COle legimus fuisse damnatos et uel maxime illos de quibus apostolus dicit: propter quod tradidit illos deus in passiones ignominiae et in reprobum sensum: quod etiam ceteris poenis grauius iudicandum est. de ipsis namque Psalmista in laboribus, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
aon enim merentur salnari uisitatione domini nec temporalibus plagis consequi medicinam, qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem omnis erroris, in inmunditiam, quique obduratione cordis et usu ac frequentia delinquendi purgationem breuissimi huius aeui et ultionem uitae praesentis excedunt. quibus etiam per prophetam sermo diuinus exprobrat: subuerti uos, sicut subuertit deus Sodomam et Gomorram, et facti estis sicut torris raptus de incendio: et nec sic redistis ad me, dicit dominus. et Hieremias: interfeci et perdidi populum meum, et tamen a uiis [*]( 5 loh. 9, 3 7 Ioh. 11, 4 12 Bom. 1, 26 et 28 15 Ps. 72, 5 18 Epb. 4, 19 23 Amos 4, 11 26 Hierem. 15, 7 ) [*]( 1 contigat W: deinde sequuntwr in hoc codice uerba 6 et iterum ....8 per ipeum (sic), tum inaenimus sane .... 6 opera dei in ipso, post quae repetuntur uerba et iterum .... per ipsam 4 cognuscimus F 6 manifestetnr D1O 7 propter gloril D 8 glori- Wtur V ipsam D\'WO 10 datan et abiran et 0 11 chore X damnattu V* 12 illua V 16 inquit V in marg. inquid DIVO 18 diaper. Dl ipeas V 24 gomr D gomurram X* 25 turris YDt 26 hierimiaa V interflci VDlO )