Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

comam quoque capitis, quae sola de prioris gloriae reliquiis intacta remanserat, uexatori suo proiecit abscisam et amputans etiam id quod saeuiens reliquerat inimicus illa caelesti aduersus eum uoce tripudiat et insultat: si bona suscepimus de manu domini, mala non sustinebimus? nudus egressus sum de utero matris meae, nudus reuertar illuc: dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, sic factum est: sit. nomen domini benedictum. ambidextrum merito dixerim et Ioseph, qui in prosperis gratior patri, religiosior fratribus, acceptior deo, in aduersis castus, domino fidelis, carcere mitissimus uinctis, [*]( 1 1. e. 1, 21 5 1. c. 2, 8 17 1. c. 1, 20 20 1. c. 2, 10. 1, 21 ) [*]( 2 gaudebit D\' 3 tabidiB D1 incUto DOX adque VO dispectus D* 5 adque VO sterquilioii DWOxX 6 habitatur V 7 adque V 8 glebus DWOX merene W* emersis V 9 diaper. D1 10 blasf. 0 11 murmor. Dl 12 adque YO 13 fuerat 0 14 ipso] p D1 uestiebantur D\' diabuli VD 16 adque V 16 dirisimus W 17 reliquis D1OX1 90 suscipimus Y 21 mala quare non D*0 22 et reuertar W 25 benedietum in scta W 27 caroeri VOX1 care D1 in caroere D\' uinctus D* )

166
iniuriarum inmemor, beneficus inimicis, inuidis et quantum in ipsis fuit interfectoribus fratribus non solum pius, sed etiam munificus inuenitur.

hi ergo eornmque consimiles recte ἁμϕοτεϱοδέξιοι, id est ambidextri nuncupantur. utraque enim manu utuntur pro dextera et inter haec quae apostolus dinumerat transeuntes pariter dicunt: per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, et cetera. de qua dextera uel sinistra ita Salomon ex persona sponsae loquitur in Cantico Canticorum: laeua eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me. quas licet utrasque utiles esse significet, tamen illam sub capite suo ponit, quia subiacere debent aduersae partes principali cordis. ad hoc siquidem tantum utiles sunt, ut pro tempore nos exerceant et erudiant ad salutem ac perfectos ad patientiam - reddant. dexteram uero ad confouendam se ac perpetuo conseruandam salutari amplexu sponsi sibimet cohaerere atque insolubiliter ei optat innecti.

erimus igitnr ambidextri, quando nos quoque rerum praesentium copia uel inopia non mutarit et nec illa nes ad uoluptates noxiae remissionis inpulerit nec ista ad desperationem adtraxerit et querellam, sed similiter deo grates in utroque referentes parem fructum de secundis aduersisque capiamus. qualem se ille uerus ambidexter doctor gentium fuisse testatur dicens: ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. scio et humiliari, scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, [*]( 6 U Cor. 6, 7-8 10 Cant. 2, 6 24 Phil. 4, 11-18 ) [*]( 1 iniuriam V 8 hii D1WO 4 amΦΤΕpοΔeε10∗ D dμϕοτ. id est om. W 6 tranBcurrentes 0 9 deztra DX salamon X 10 sposae V1 cantico] cant D 11 eit D* 12 scili- cet D magnificet F lobam illam O 1S punit F1 15 perfectus V 16 dextram D1W 17 adque F 21 diaper. VD1WO qaerellam 0: quaerellam VDW querelam X 22 gratias DW ferentes partem F fructuum V 23 doetur F1 26 habundare DX in omnibus ex hominibus D )

167
et saturari et esurire et abundare et penuriam pati. omnia possum in eo qui me confortat.

Ergo licet dixerimus bipertitam esse temptationem, id est in rebus uel prosperis uel aduersis, sciendum tamen omnes homines triplici ratione temptari: plerumque ob probationem, nonnumquam ob emundationem, interdum ob merita delictorum. et ob probationem quidem ut beatum Abraham, ut Iob multosque sanctorum tribulationes innumeras legimus pertulisse, uel illud quod in Deuteronomio dicitur ad populum per Moysen: et recordaberis cuncti itineris illius, per quod adduxit te dominus deus tuus quadraginta annis per desertum, ut adfligeret te atque temptaret, et nota fierent quae in tuo animo uersabantur, utrum custodires mandata illius an non. et illud quod in psalmo dicitur: probaui te ad aquam contradictionis. ad Iob quoque: an putas me tibi aliter locutum quam ut appareres iustus?