Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quisquis igitur in illis quae dextrae partis esse praediximus minime fuerit subintrante gloria uanitatis elatus et in istis quae sinistrae partis sunt uiriliter dimicans nulla desperatione conciderit ac potius de contrariis arma quaedam patientiae ad exercitium uirtutis adsumpserit, utraque manu utetur pro dextera et in utroque actu triumphator effectus tam de sinistro statu quam de dextro palmam uictoriae consequetur.