Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et ut manifestius hoc quod dicimus possit intellegi, habet uir sanctus dexteram, successus uidelicet spiritales, in qua tunc consistit quando feruens spiritu desideriis et concupiscentiis omnibus dominatur, quando ab omni diabolica inpugnatione securus absque ullo labore ac difficultate uitia carnis uel respuit uel abscidit, cum sublimatus a terra uniuersa praesentia atque terrena uelut inanem fumum umbramque uacuam contemplatur et ut mox transitura contemnit, cum futura per excessum mentis non solum ardentissime concupiscit, uerum etiam clarius intuetur, cum efficacius spiritalibus pascitur theoriis, cum lucidius reserata sibi conspicit caelestia sacramenta, cum orationes purius atque alacrius emittit ad deum, cum ita spiritus ardore succensus ad ea quae inuisibilia sunt et aeterna tota animi alacritate transmigrat, ut nequaquam se iam credat in carne consistere.

habet similiter et sinistram, cum temptationum turbinibus inplicatur, cum ad desideria carnis incentiuorum aestibus inflammatur, cum ad iracundiae furorem perturbationum igne succenditur, cum superbiae seu cenodoxiae elatione pulsatur, [*]( 1 Iad. 3, 15 7 II Cor. 6, 7 ) [*]( 1 discribitur DW30 diccribetnr W\' 2 atibatar V dextra W2X 4 dextenque 0 7 ut om. V1 9 ac W 10 utramque partem bene utendo cenuertat in dexteram W 12 intellege D\' 13 quo V consistet WX 17 adque YO 19 cum] č D\' p exeeesu D 21 efficatius codd. 22 aacramenta aut eras. aut omissum in V 23 prius D\' 28 fururem F1 ) [*]( 11* )

164
cum tristitia mortem operante deprimitur, cum machinis acediae et inpugnatione concutitur cumque, omni spiritali feruore subtracto quodam tepore atque inrationabili maerore torpescit, ut non solum cogitationibus rectis ac feruentibus deseratur, sed etiam psalmus, oratio, lectio, remotio cellae simul horreant et intolerabili quodam taetroque fastidio uniuersa sordeant instrumenta uirtutum, quibus cum pulsatur monachus, sinistris partibus se cognoscat urgueri.