Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Isti sunt ergo qui figuraliter in scripturis sanctis ăμϕοτεροδέιοι, id est ambidextri nuncupantur, ut ille Aoth [*]( 10 Ps. 118, 165 13 Sir. 27, 12 15 Bom. 8, 28 16 Prov. 14, 7 (LXX) ) [*]( 1 putamar DI W 2 ualedissimo D1 illae V 4 uirtates Dl 5 hostilium V ostium W 6 itenere V in itinere Dl 9 tristitiaqae] triatitiam W 12 singulus V1 15 qaooparantur 0 16 aduersaria D1WO 18 tristitia D1W1O1 triatitiam D\'X 22 inuitus V 24 mouilibus 0 pernitiosis VD securus V 26 Banctis om. 0 27 aωΦοτθpΔe(9ic) V aΜΦοτepoXeao D aalΦοτepoaeε101 W ΑΜΥοτep∧eϩιοι 0 Aɔ-cΦο⊝pοΔεξιοι X aot 0 aoht X )

163
in libro Iudicum fuisse describitur, qui utraque manu utebatur pro dextera. quam uirtutem ita poterimus nos quoque intellectualiter possidere, si ea quae prospera sunt dextraque censentur et ea quae aduersa sunt ac sinistra dicuntur bono rectoque usu ad partem fecerimus dexteram pertinere, ut quaecumque fuerint inlata fiant nobis secundum apostolum arma iustitia. daabus namque partibus et ut ita dixerim manibus interiorem hominem nostrum subsistere peruidemus, nec quisquam sanctorum carere hac sinistra quam dicimus potest: sed in hoc uirtus perfecta discernitur, si utramque in dexteram bene utendo conuertat.

et ut manifestius hoc quod dicimus possit intellegi, habet uir sanctus dexteram, successus uidelicet spiritales, in qua tunc consistit quando feruens spiritu desideriis et concupiscentiis omnibus dominatur, quando ab omni diabolica inpugnatione securus absque ullo labore ac difficultate uitia carnis uel respuit uel abscidit, cum sublimatus a terra uniuersa praesentia atque terrena uelut inanem fumum umbramque uacuam contemplatur et ut mox transitura contemnit, cum futura per excessum mentis non solum ardentissime concupiscit, uerum etiam clarius intuetur, cum efficacius spiritalibus pascitur theoriis, cum lucidius reserata sibi conspicit caelestia sacramenta, cum orationes purius atque alacrius emittit ad deum, cum ita spiritus ardore succensus ad ea quae inuisibilia sunt et aeterna tota animi alacritate transmigrat, ut nequaquam se iam credat in carne consistere.