Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
iuxta hunc ergo quem praediximus ordinem, qui ab euangelista Luca describitur, etiam ipsa inlicitatio et figura temptationum, quibus uel illum primum uel istum secundum Adam callidissimus adgreditur inimicus, elegantissime congruit. illi namque dicit: aperientur oculi uestri, huic ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum. ibi dicit: eritis sicut dii, hic: si filius dei es.
Et ut de efficientiis ceterarum quoque passionum, quarum narrationem intercidere nos expositio gastrimargiae uel dominicae temptationis necessario conpulit, eodem quo proposueramus ordine disseramus, cenodoxia atque superbia etiam sine ullo consummari solent ministerio corporali. in quo enim egent actione carnali, quae pro coniuentia et uoluntate sola conquirendae laudis et humanae gloriae consequendae abunde ruinam generant animae captiuatae?
ant quem effectum habuit corporalem praedicti Luciferi illius antiqua superbia, nisi quod eam tantummodo animo et cogitatione concepit, ita propheta commemorante: qui dicebas in corde tuo: in caelum conscendam, super astra dei ponam solium [*]( 12 Gen. 3, 5. Mt. 4, 8 14 Gen. 3, 5. Mt. 4, 6 25 Esai. 14, 13—14 ) [*]( 1 ei] ei est 0 2 qui D* eam om. 0 aUlas D1 est anans W ausus est P\'X 3 ac om. 0 fumite V 4 etiam] enim 0, sed deletum perfectns V 5 quoque denicti D* 6 se om. D* 9 discribitnr W1 inlicitatione 0 10 uel illum primum om. 0 stum 01 12 adaperientnr X 16 rationem X intercedere WPX* 18 adque VP 20 conibentia D1 0 21 consequendae] conquirendae W 23 corporale D subperbia F* 25 profeta .VD \'....ctLmemorante V dicibaa F1 )
Filargyria et ira licet non sint unius naturae (nam prior extra. naturam est, sequens uero originale uidetur in nobis seminarium possidere), simili tamen oriuntur modo ; extrinsecus siquidem causas conmotionis plerumque concipiunt. etenim frequenter hi qui adhuc infirmiores sunt uel inritatione uel instinctu quorundam in haec se corruisse uitia conqueruntur ac praecipitatos se uel ad iracundiam uel ad filargyriam aliorum prouocatione causantur. quod autem extra naturam sit filargyria, hinc liquido peruidetur, quia nec originale probatur in nobis habere principium nec de materia concipitur, quae pertingit ad animae uel carnis participationem uitaeque substantiam.
nihil enim ad usum ac necessitatem naturae conmunis praeter escam cotidianam ac potum certum est peruenire. reliquae uero uniuersae materiae quantolibet studio atque amore seruentur, alienae tamen ab humana indigentia etiam usu uitae ipsius adprobantur. ideoque hoc uelut extra naturam exsistens non nisi tepidos ac male fundatos monachos pulsat, quae autem naturalia sunt etiam probatissimos monachorum et quidem in solitudine conmorantes adtemptare non desinunt.