Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
iuxta hunc ergo quem praediximus ordinem, qui ab euangelista Luca describitur, etiam ipsa inlicitatio et figura temptationum, quibus uel illum primum uel istum secundum Adam callidissimus adgreditur inimicus, elegantissime congruit. illi namque dicit: aperientur oculi uestri, huic ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum. ibi dicit: eritis sicut dii, hic: si filius dei es.
Et ut de efficientiis ceterarum quoque passionum, quarum narrationem intercidere nos expositio gastrimargiae uel dominicae temptationis necessario conpulit, eodem quo proposueramus ordine disseramus, cenodoxia atque superbia etiam sine ullo consummari solent ministerio corporali. in quo enim egent actione carnali, quae pro coniuentia et uoluntate sola conquirendae laudis et humanae gloriae consequendae abunde ruinam generant animae captiuatae?