Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
denique in his eum tantummodo uitiis diabolus temptat, in quibus et illum primum deceperat, coniciens hunc quoque uelut hominem similiter in ceteris inludendum, si eum in illis quibus priorem deiecerat sensisset elisum. uerum ei secundum iam morbum, qui de radice principalis uitii pullularat, primo certamine confutatus inferre non potuit. uidebat enim nullatenus eum initialem causam huius aegritudinis suscepisse eratque superfluum sperari ab eo fructum peccati, cuius eum semina uel radices nullo modo recepisse cernebat.