Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim ignitos acaleos concnpisoentiae carnalis expertus est, qui etiam nolentibus nobis natura iam administrante consurgunt, sed huius quandam similitudinem naturam participando suscepit. nam cum omnia quae officii nostri sunt in ueritate conpleret et uniuersas infirmitates gestaret humanas, consequenter huic quoque passioni putatus est subiacere, ut per has infirmitates etiam condicionem huius quoque uitii atque peccati uideretur in sua carne portare.

denique in his eum tantummodo uitiis diabolus temptat, in quibus et illum primum deceperat, coniciens hunc quoque uelut hominem similiter in ceteris inludendum, si eum in illis quibus priorem deiecerat sensisset elisum. uerum ei secundum iam morbum, qui de radice principalis uitii pullularat, primo certamine confutatus inferre non potuit. uidebat enim nullatenus eum initialem causam huius aegritudinis suscepisse eratque superfluum sperari ab eo fructum peccati, cuius eum semina uel radices nullo modo recepisse cernebat.

licet secundum Lucan, qui postremam temptationem illam ponit in qua dicitur: si filius dei es, mitte te deorsum, haec superbiae passio possit intellegi, ita ut illa superior quam Matthaeus tertiam ponit, in qua iuxta praedictum Lucan euangelistam omnia ei regna mundi in puncto temporis ostendens diabolus repromittit, accipiatur passio filargyriae, quod scilicet post gastrimargiae uictoriam fornicatione eum temptare u non praeualens ad filargyriam transierit, quam radicem esse [*](20 Lnc. 4, 9 22 cf. Mt. 4, 8 iqq. 26 cf. I Tim. 6, 10 ) [*](2 iemaginarium V ignitas aculeus V1 3 nobis V 4 iam om. D* quidam D 5 suscipit FVD 7 passione Dl 8 putatti D corr. conditionem DWX 9 aitii om. D\' adque VP peccato D* uideritur V 10 portare V diabalus VP diabulQ D\' 12 simpliciter DW 13 ei] eis D 14 pollularat D\' 16 suscipisse ViP 17 sperare D\'O 19 lucan VWO: lucam DX lucanS P, item infra 21 intelligi V1O 22 mattheuB YD W matheus PX 22 iusta 01 24 diabulas V\'P filargiriae DWOPX 25 scilecit F1 ■uicturiam V1 26 fylargyriam V filargiriam DWOPX )

127
maloram omnium nouerat, in qua iterum superatus nullum ei uitium ex his quae sequebantur eam ausus ingerere, quippe quae nouerat de eius radice ac fomite pullulare, ad extremam superbiae transilierit passionem, qua nouerat etiam perfectos quosque deuictis omnibus uitiis posse pulsari, qua etiam uel ae ipsum, cum esset Lucifer, uel conplures alios absque ullo incitamento praecedentium passionum de caelestibus meminerat conruisse.

iuxta hunc ergo quem praediximus ordinem, qui ab euangelista Luca describitur, etiam ipsa inlicitatio et figura temptationum, quibus uel illum primum uel istum secundum Adam callidissimus adgreditur inimicus, elegantissime congruit. illi namque dicit: aperientur oculi uestri, huic ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum. ibi dicit: eritis sicut dii, hic: si filius dei es.