Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in his ergo tribus uitiia etiam dominum saluatorem legimus fuisse temptatum, gastrimargia, cum dicitur ei a diabolo: dic ut lapides isti panes fiant, cenodoxia: si filius dei es, mitte te deorsum, superbia, cum ostendens illi omnia regna mundi et eorum gloriam dicit: haec tibi omnia dabo, si cadens adoraueris me, ut isdem quibus ille temptationum lineis adpetitus nos quoque quemadmodum temptatorem uincere deberemus suo doceret exemplo. ideoque et ille Adam dicitur et iste Adam, ille primus ad ruinam et mortem, hic primus ad resurrectionem et uitam.