Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Et at haeo eadem non solum disputatione quantum possumus breui, sed etiam scripturarum testimoniis manifestiora reddamus, gastrimargia et fornicatio, cum naturaliter nobis insint (nam nonnumquam etiam sine ullo animi incitamento solius instigatione ac pruritu carnis oriuntur), materia tamen ut consummentur egent extrinsecus et ita in effectum corporali actione perueniunt. unusquisque enim temptaturi a propria concupiscentia. deinde concupiscentia cum fuerit concepta parit peccatum, peccatum uero cum fuerit consummatum generat mortem.
nam nec primus Adam per gastrimargiam decipi potuit, nisi escae materiam habens in promptu abusus ea fuisset inlicite, nec secundus sine cuiusdam materiae inlicitatione temptatur, cum dicitur ei: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. fornicatio quoque quod non nisi per corpus perficiatur, omnibus patet, ita de hoc spiritu dicente deo ad beatum Iob: et uirtus eius in lumbis, et potestas eius super umbilicum uentris.
ideoque haec specialiter duo, quae ministerio carnis explentur, extra illam spiritalem animae curam egent peculiarius etiam continentia corporali, siquidem ad retundendos horum stimulos non sufficiat sola mentis intentio (ut nonnumquam solet aduersus iram seu tristitiam ceterasque fieri passiones, quas etiam sine ulla carnis adflictione sola nouit expugnare mentis industria), nisi [*]( 10 lac. 1, 14—15 17 Mt 4, 3 20 Iob 40, 11 (LXX) ) [*]( 1 fllargiria DOPX 2 accidia W1P adque FOP 5 Bcribtararum W 7 animae Xv 8 matheria W 9 consumentur WP 10 actione om. 0 11 a] ad D\': om. X 13 consnmatom W consummatum fuerit D 14 decepi D\'O 15 aesca. D prflptQ D promtn WO 16 materia DP 17 dic ut] dicit D1 iste D\' sti O1 19 dno 0 20 lumbis D1WOP2 X\': lumbis eius VD\'P\'X\' et Vulg. 24 retundendus V1 atimulus V1 nun D\' sufficit PX 27 expurgare 0 )
et licet beatus apostolus omnia uitia generaliter pronuntiauerit esse carnalia, siquidem inimicitias et iras atque haereses inter cetera carnis opera numerauerit, nos tamen ad illorum curationes atque naturas diligentius colligendas duplici ea diuisione distinguimus. nam ex his quaedam dicimus esse carnalia, quaedam uero spiritalia. et illa quidem carnalia, quae specialiter ad fotum sensumque pertinent carnis, quibus illa ita delectatur ac pascitur, ut etiam quietas incitet mentes inuitasque eas nonnumquam pertrahat ad suae uoluntatis adsensum.