Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed cum ab Israhelis populo, id eet uirtntibus contra se dimicantibus fuerint uitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae uel fornicationis spiritus retentabat, deinceps castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia uindicabit: quem tristitia mortem operans occupauerat, salutaris et plena gaudio tristitia possidebit: quem acedia uastabat, incipiet excolere fortitudo: quem superbia. conculcabat, humilitas honestabit. et ita singulis uitiis expulsis eorum loca, id est adfectus, uirtutes contrariae possidebunt, quae filii Israhelis, id est animae uidentis deum non inmerito nuncupantur. qui cum uniuersas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones peruasisse quam proprias recuperasse credendi sunt.

Etenim quantum docet uetus traditio, has easdem terras Chananaeorum, in quas introducuntur filii Israhelis, filii Sem fuerant quondam. in orbis diuisione sortiti, quas deinceps per uim atque potentiam posteritas Cham peruasionis iniquitate possedit. in quo et dei iudicium rectissimum conprobatur, qui et illos de locis alienis quae male occupauerant expulit, et istis antiquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum in diuisione orbis fuerat deputata, restituit.