Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
de hac enim dicitur: et carnis curam ne feceritis in desideriis. dum huius ergo curae quam praecipimur non per omnia abscidere, sed absque desideriis exhibere, retinemus affectum, euidenter Aegyptiam nationem non ertinguimus, sed ab ipsa quadam discretione separamur, non de superfluis seu lautioribus epulis cogitantes, sed secundum apostolum uictu cotidiano indumentoque contenti.
quod ita figuraliter etiam in lege mandatur: non abominaberis . Aegyptium, quia fuisti incola in terra eius. necessarius enim uictus corpori non sine uel ipsius pernicie uel animae scelere denegatur. illarum uero septem perturbationum uelut omnimodis noxiarum de recessibus animae nostrae penitus exterminandi sunt motus. de his enim ita dicitur: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, et iterum: fornicatio autem et omnis inmunditia et auaritia nec nominetur in uobis, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas.