Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quod autem illa gens, in qua nati sunt filii Israhel, non penitus extingui, sed tantummodo deseri eius terra praecipitur, hae uero septem usque ad internicionem iubentur extingui, haec ratio est, quod quantolibet spiritus ardore succensi heremum uirtutum fuerimus ingressi, uicinitate ac ministerio gastrimargiae et quodammodo cotidiano eius conmercio nequaquam. carere poterimus. semper enim in nobis edulii et escarum ut ingenitus ac naturalis uiuet adfectus, licet amputare superfluos eius adpetitus ac desideria festinemus: [*]( 4 cf. Dent. 7, 1 ) [*]( 1 gentilium V nocabolo D\'W 2 punnntur Vi 3 ualedissima D1W1 moses V moses W1O moises W1 4 loquaebabotur W1 6 uitium D\'W 7 iam om. V 8 post conflictum in DW cap. XVIJII incipit 10 posseesione W 11 senciatur W1 15 pistinam D cum] ut cum 0. I. m. 1 D 17 ingressi W 18 aegyptum DW(P\') 19 DW non distinguunt 21 haec D\'P hec 0 internitionem VDW 24 cottid. D conmertio V(D)O 26 uiuit VD2 27 adpetitos Dl )

145
quae sicut per omnia deleri non possunt, ita debent quadam declinatione uitari.

de hac enim dicitur: et carnis curam ne feceritis in desideriis. dum huius ergo curae quam praecipimur non per omnia abscidere, sed absque desideriis exhibere, retinemus affectum, euidenter Aegyptiam nationem non ertinguimus, sed ab ipsa quadam discretione separamur, non de superfluis seu lautioribus epulis cogitantes, sed secundum apostolum uictu cotidiano indumentoque contenti.