Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et habemus iam contra has residuas septem gentes simili ratione conflictum, prima scilicet quae iam deuicta est minime conputata. cuius etiam terra in possessionem Israheli non datur, sed ut deserat eam perpetuo et egrediatur ab ea domini praeceptione sancitur. et idcirco ita sunt moderanda ieiunia, ut non necesse sit per inmoderationem continentiae, quae defectione carnis uel infirmitate contracta est, reuerti rursus ad Aegyptiam terram, id est pristinam gulae et carnis concupiscentiam, quam cum mundo huic abrennntiaremas abiecimus, quod figuraliter illi perpessi sunt, qui egressi in solitudinem uirtutum. rursus desiderauerunt ollas carnium super quas sedebant in Aegypto.