Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod uero clamor sicut ira et indignatio et blasphemia condemnetur, eiusdem apostoli uocibus manifestissime perdocemur ita praecipientis: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, aliaque conplura his similia. quae cum sint multo maioris numeri quam uirtutes, deuictis tamen illis octo principalibus uitiis, ex quorum natura eas certum est emanare, omnes protinus conquiescunt ac perpetua pariter cum his internicione delentur.