Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod nero multo maioris numeri esse dicuntur, haec ratio est, quia plura sunt uitia quam uirtutes. et ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione uero earum sine numeri adseriptione ponuntur. ita enim dicitur: et deleuerit gentes multas coram te. numerosior enim eet quam Israhel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite uitiorum ac radice procedit.