Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

neque enimpropter iustitias tuas et aequitatem cordis tai tu ingrederis, ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, te introeunte deletae sunt. rogo, quid apertius potuit dici contra perniciosam opinionem praesomptionemque nostram, qua totum quod agimus uel libero arbitrio uel nostrae uolumus industriae deputare P ne dicas, inquit, in corde tuo, cum deleu-erit eas dominus deus tuus in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit medominusut terram hancpossiderem.