Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sed neque debere nos in eorum extolli uictoria similiter Monet: ne postquam comederis, inquit, et satiatus domus pulchras aedificaueris, et habitaueris in eis, habuerisque armenta et ouium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, eleuetur cor tuum, et non reminiscaris domini dei tui, qui edniit te de terra Aegypti, de domo seruitutis: et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili.. Salomon quoque in Prouerbiis: si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari: in subplantatione autem eius noli extolli, ne uideat dominus et non placeat ei, et auertat iram suam ab eo, id est ne perspiciens elationem cordis tui ab eius inpugnatione discedat, et incipias derelictus ab eo rursus illa quam per dei gratiam ante superaueras passione uexari.