Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod nequaquam fiet. inpossibile namque est eum qui pro cordis sui emundatione sollicitus erga inpugnationem uitii cuiuslibet intentionem suae mentis armauerit, aduersus cetera quoque uitia generalem quendam horrorem et custodiam similem non habere. quo enim modo uel de illa qua absolui desiderat passione merebitur obtinere uictoriam, qui se indignum purgationis praemio aliorum facit contagio uitiorum? sed cum principalis nostri cordis intentio uelut specialem sibi pugnam aduersus unam exceperit passionem, pro ipsa orabit adtentius peculiari sollicitudine uel studio supplicans, ut eam diligentius obseruare et per haec celerem mereatur obtinere uictoriam.