Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
inpossibile namque est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria uel labore proprio uictoriam certaminis semet obtinere non posse, cum tamen, ut ualeat emundari, necesse sit eum die noctuque in omni cura et sollicitudine permanere. cumque se ab ea senserit absolutum, rursus latebras sui cordis simili intentione perlustret et excipiat sibi quam inter reliquas perspexerit diriorem atque aduersus eam specialius omnia spiritus arma conmoueat, et ita semper ualidioribus superatis celerem de residuis habebit facilemque uictoriam, quia et mens triumphorum processu reddetur fortior et infirmiorum pugna succedens promptiorem ei prouentum faciet proeliorum: ut fieri solet ab his qui coram regibus mundi huius omnigenis congredi bestiis praemiorum contemplatione consuerunt, quod spectaculi genus uulgo pancarpum nuncupatur.