Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quamobrem ita nobis aduersus haec adripienda sunt proelia, ut unusquisque uitium quo maxime infestatur explorans aduersus illud adripiat principale certamen, omnem curam mentis ac sollicitudinem erga illius inpugnationem obseruationemque defigens, aduersus illud cotidiana ieiuniorum dirigens spicula, contra illud cunctis momentis cordis suspiria crebraque gemituum tela contorquens, aduersus illud uigiliarum labores ac meditationes sui cordis inpendens, indesinentes quoque orationum fletus ad deum fundens et inpugnationis suae extinctionem ab illo specialiter ac iugiter poscens.
inpossibile namque est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria uel labore proprio uictoriam certaminis semet obtinere non posse, cum tamen, ut ualeat emundari, necesse sit eum die noctuque in omni cura et sollicitudine permanere. cumque se ab ea senserit absolutum, rursus latebras sui cordis simili intentione perlustret et excipiat sibi quam inter reliquas perspexerit diriorem atque aduersus eam specialius omnia spiritus arma conmoueat, et ita semper ualidioribus superatis celerem de residuis habebit facilemque uictoriam, quia et mens triumphorum processu reddetur fortior et infirmiorum pugna succedens promptiorem ei prouentum faciet proeliorum: ut fieri solet ab his qui coram regibus mundi huius omnigenis congredi bestiis praemiorum contemplatione consuerunt, quod spectaculi genus uulgo pancarpum nuncupatur.
hi, inquam, feras quascumque fortiores [*](1 archem W tenit W1 3 haec om. 0 7 cottid. DX cotidiano W dirigens spicula...... §. 4 fin. sollicitudine uel om. W, uno folio in eius archetypo deperdito 8 cnrdis V 9 gemitam Y 10 meditationis Y indesenentea F1 indesinenter 0 11 extinction D\' in margine (em resectum) 12 spicial. V1 14 indnstrii intellezerit 0 16 emendari 0 18 rursum X simile D\' excepiat F1 19 adque VOP 20 spicial. V 22 mumf. 0 23 redditur D\'X infirmiorum D\'X: inflrmorum VO inflrmior D\'P cf. VII, 20 prontiorem V prumptiorem DP 24 faciat 0 27 inquam om. D\'0 )