Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quodammodo enim longiore itineris spatio captiuus abductus laboriosius ad genitale solum et libertatem patriam reuertetur, meritoque ad eum increpatio illa prophetica dirigetur: quare inueteratus es in terra aliena? recte siquidem inueteratus dicitur in terra aliena, quisque a terrenis uitiis non nouatur. superbiae genera sunt duo: primum carnale, secundum spiritale, quod etiam perniciosius est. illos namque specialius inpugnat, quos in quibusdam uirtutibus profecisse reppererit.
Haec igitur octo uitia cum omne hominum genus pulsent, non tamen uno modo inpetunt cunctos. in alio namque spiritus fornicationis locum obtinet principalem, in alio superequitat furor, ia alio cenodoxia uindicat tyrannidem, in alio [*]( 1 cf. IIII Reg. c. 23 et 24 12 Barach 3, 11 ) [*]( 1 pulcre OX regum DX significanter 0 2 nechoa Y nechaho DW necao 0 captituatum..... 3 aegypti om. V 3 nabncod. D nabuquod. 0 aegipti DP 4 scilecit F1 libertate D\' 5 genetali D1W1P1 reatituerit D1W1 adduceret W* X 6 aegipti DP 7 captiui D\'X abtabitur FP 8 fnmic. V1 9 disciditur ex discidetnr F 10 iteneris F 11 genetale DlP Bulom V libertatis (ia in ras. m. 2) V reuertitnr DW reuerteretur 0 v 12 profitioa F profet. DO dirigitur WOP 13 recte..... 14 nooatnr habent OX et m margine V tn. 1 et D m. 2: om. D\'WP 14 quisquiB X innouatnr X m D cum margo membranae recisus sit, haec tantum leguntur: recte si quid .. inueteratus di..... in terra (aliena omissum est) quia.... a terrenis nit... non nouatu. 16 pernit. VDX 17 proficisse DW1OX repperit D1 repererit X 18 genus hominom DP 20 optinet DTFP 21 foror D1 )
Quamobrem ita nobis aduersus haec adripienda sunt proelia, ut unusquisque uitium quo maxime infestatur explorans aduersus illud adripiat principale certamen, omnem curam mentis ac sollicitudinem erga illius inpugnationem obseruationemque defigens, aduersus illud cotidiana ieiuniorum dirigens spicula, contra illud cunctis momentis cordis suspiria crebraque gemituum tela contorquens, aduersus illud uigiliarum labores ac meditationes sui cordis inpendens, indesinentes quoque orationum fletus ad deum fundens et inpugnationis suae extinctionem ab illo specialiter ac iugiter poscens.
inpossibile namque est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria uel labore proprio uictoriam certaminis semet obtinere non posse, cum tamen, ut ualeat emundari, necesse sit eum die noctuque in omni cura et sollicitudine permanere. cumque se ab ea senserit absolutum, rursus latebras sui cordis simili intentione perlustret et excipiat sibi quam inter reliquas perspexerit diriorem atque aduersus eam specialius omnia spiritus arma conmoueat, et ita semper ualidioribus superatis celerem de residuis habebit facilemque uictoriam, quia et mens triumphorum processu reddetur fortior et infirmiorum pugna succedens promptiorem ei prouentum faciet proeliorum: ut fieri solet ab his qui coram regibus mundi huius omnigenis congredi bestiis praemiorum contemplatione consuerunt, quod spectaculi genus uulgo pancarpum nuncupatur.