Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod etiam nonnullos in hac heremo frequenter nonimus fnisse confessos, se in cenobiis Syriae constitutos quinis diebus refectionem cibi sine labore tolerasse, nunc autem tanta se fame etiam ab hora tertia perurgueri, ut usque nonam uix queant differre cotidiana ieiunia. super qua re pulchre abba Macarius cuidam percontanti, cur fame ab hora tertia in heremo puIsaretur, qui in coenobio ebdomadibus integris refectionem saepe contemnens non sensisset esuriem, respondit: quia hic nullus est ieiunii tui testis qui te suis laudibus nutriat atque sustentet: ibi autem te digitus hominum et cenodoiiae refectio saginabat.