Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. tristitiae genera sunt dao. unum quod uel iracundia desinente uel de inlato damno ac desiderio praepedito cassatoque generatur, aliud quod de inrationabili mentis anxietate seu desperatione descendit. acediae genera sunt duo. unum quod ad somnum praecipitat aestuantes, aliud quod cellam deserere ac fugere cohortatur. cenodoxia licet multiformis ac multiplex sit et in diuersas species diuidatur, genera tamen eius sunt duo. primum quo pro carnalibus ac manifestis extollimur rebus, secundum quo pro spiritalibus et occultis desiderio uanae laudis inflamur.