Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod fieri penitas non oportet tribus de causis. primo quia mens monachi semper debet in omni tolerantiae ac parcitatis exercitatione uersari et secundum apostolum discere in quibus est sufficiens esse. nullatenus enim poterit uel occulta uel maiora corporis desideria refrenare, quisque degustatione modicae insuauitatis offensus ne ad momentum quidem delicias gutturis sui ualuerit castigare. secundo quod nonnumquam euenit, ut ad horam desit illa species quae postulatur a nobis et uerecundiam necessitati uel frugalitati suscipientis incutimus, publicantes scilicet paupertatem eius quam soli deo cognitam esse maluerat. tertio quod interdum solet sapor ille quem nos adici poscimus aliis displicere, et inuenimur iniuriam multis, dum nostrae gulae ac desiderio satisfacere cupimus, inrogare. propter quod omnimodis haec in nobis est castiganda libertas.