Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Et ut singillatim nunc de uniuscuiusque uitii generibus disputemus, gastrimargiae genera sunt tria: primum quod ad refectionem perurguet monachum ante horam statutam ac legitimam festinare, secundum quod expletione uentris et quarumlibet escarum uoracitate laetatur, tertium quod accnntiores ac delicatissimos desiderat cibos. quae tria non leni dispendio monachum feriunt, nisi ab omnibus istis pari studio atque obseruantia semet ipsum expedire contenderit. nam quemadmodum absolutio ieiunii ante horam canonicam nullatenus praesumenda est, ita et uentris ingluuies et escarum sumptuosa atque exquisita praeparatio similiter amputanda. ei his enim tribus causis diuersae ac pessimae ualitudines animae procreantur.