Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
facilius enim cuiuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescet, si antea radices eius quibus innititur uel nudatae fuerint uel succisae, et infestantes umores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes uenae sollerti industria fuerint obturatae. quamobrem ut Media uincatur, ante superanda tristitia est: ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda: ut extinguatur ira, filargyria calcanda est: ut euellatur filargyria, fornicatio conpescenda est ut fornicatio subruatur, gastrimargiae est uitium castigandum.
residua uero duo, id est cenodoxia et superbia sibi quidem similiter illa qua de superioribus uitiis diximus ratione iunguntur, ita ut incrementum prioris ortus efficiatur alterius (cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem parit), sed ab illis sex prioribus uitiis penitus dissident nec simili cum eis societate foederantur, siquidem non solum nullam ex illis occasionem suae generationis accipiant, sed etiam contrario modo atque ordine suscitentur. nam illis euulsis haec uehementius fruticant et illorum morte uiuacius pullulant atque subcrescunt.