Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

In illo coetu antiquissimorum senum fuit uir nomine Sarapion, adprime gratia discretionis ornatus, cuius conlationem operae pretium reor litteris tradere. ambientibus enim nobis ut de inpugnatione uitiorum aliqua disputaret, quibus origines eorum et causae manifestius panderentur, ita exorsus est.

Octo sunt principalia uitia quae humanum infestant genus, id est primum gastrimargia, quod sonat uentris ingluuies, secundum fornicatio, tertium filargyria, id est auaritia siue amor pecuniae, quartum ira, quintum tristitia, sextum acedia, id est anxietas seu taedium cordis, septimum cenodoxia, id est iactantia seu uana gloria, octauum superbia.