Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
In tantum uero illum quem diximus abscessum et ut ita loquar desertionem dei beatus Dauid utilem esse cognouit, ut nequaquam orare maluerit, ne a deo in nullo penitus relinqueretur (hoc enim sciebat incongruum esse uel sibi uel humanae naturae ad quamlibet peruenienti perfectionem), sed temperari eam potius deprecatus sit dicens: non me derelinquas usque quaque, ac si diceret aliis uerbis: scio quod derelinquere soleas utiliter tuos sanctos, ut eos probes.
aliter enim ab aduersario temptari non possunt, nisi a te paulisper fuerint derelicti. et ideo non rogo ut numquam me derelinquas, quia non expedit mihi, ut non uel meam infirmitatem sentiens dicam: bonum mihi quod humiliasti me, uel exercitium [*]( _5 Bom. 9, 16 28 Ps. 118, 8 29 Ps. 118, 71 ) [*]( 1 dei om. 0 3 laborantes DVP1 7 numquam D\' 8 quam P * habundantia DP 9 set D\'O 10 dormientes OP 11 ftdque DP 12 inherciae W 13 etiam] eam W 14 conpossitionis D\'P 15 sabito om. 0 16 oUatioae 0 20 mallnerit D1W 23 Bit] est in rae. m. 2 D 24 dicerit D* 26 temptare Dl 28 mea D\' 29 est quod 0 quia Xv )
anantum enim mihi utile est si me paululum subrelinquas, ut desiderii mei constantia conprobetur, tantum noxium est si pro meritis ac delictis meis nimium me deseri patiaris, quia nulla uirtus humana, si diutius in temptatione tuo deseratur auxilio, sua poterit constantia perdurare et non protinus aduersarii uel potentia uel factione subcumbere, nisi tu ipse, qui es humanarum uirium conscius ac luctaminum moderator, non permiseris temptari nos super id quod possumus, sed feceris cum temptatione et exitum, ut sustinere possimus.