Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nam uitium cupiditatis et auaritiae, quod erga species pretiosas exercere non possunt, circa uiliores materias retinentes non abscidisse, sed conmutasse se probant pristinam passionem. nam nimia deuincti diligentia erga curam psiathii, sportellae, sagelli, codicis aliarumque similium rerum quamuis uilissimarum eadem tamen qua antea libidine detinentur. quae etiam tanta aemulatione custodiunt atque defendunt, ut pro ipsis aduersus fratrem conmoueri eos et quod est turpius etiam litigare non pudeat.
in quibus adhuc aegritudine cupiditatis pristinae laborantes haec eadem, quae usus corporis possidere monachum uel necessitas cogit, secundum numerum mensuramque communem non sunt habere contenti, in hoc quoque sui cordis auaritiam designantes, cum uel ea quibus uti necesse est propensius student habere quam ceteri, uel excedentes diligentiae modum peculiarius ea adtentiusque custodiunt et ab aliorum contrectatione defendunt, quae uniuersis fratribus debent esse conmunia.