Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Nam illud ridiculum qualiter expromatur, quod nonnullos post illum primae renuntiationis ardorem, quo uel res familiares uel opes plurimas ac militiam saeculi relinquentes semet ipsos ad monasteria contulerunt, tanto cernimus studio in his, quae penitus abscidi non possunt et quae nequeunt in hoc ordine non haberi, quamuis parua uiliaque sint, esse deuinctos, ut horum cura pristinarum omnium facultatum superet passionem. quibus profecto non magne proderit maiores opes 20 substantias contempsisse, quia affectus earum, ob quos illae contemnendae sunt, in res paruas atque exiguas transtulerunt.