Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui si in ueritate uiam perfectionis inquirerent, hoc potius tota uirtute perficere niterentur, ut scilicet exuti non solum pecuniis, uerum etiam affectionibus pristinis et distentionibus uniuersis semet ipsos singulares ac nudos ita sub seniorum imperio conlocarent, ut curam non modo aliorum nullam, sed ne sui quidem gererent. e contrario autem euenit, ut dum fratribus praeesse festinant numquam senioribus ipsi subiciantur et a superbia inchoantes, dum alios instituere cupiunt, nec discere ipsi nec agere ea quae sunt [*]( 7 Hierem. 4, 3 ) [*]( 1 adque VWP 3 stereli WOP1 adqae FP 5 paganos V 8 habitaturi V habitatores Dl habitatoribus (abit. 0) OXv ihrflm O nobis om. PX 9 noaalem DlWX 12 adque VP 13 secolarem WPX 14 antea DWOr posaidernnt V WOX1 hab(ab-0)nerunt OPX 15 logubrius V1 16 famulus suus V 17 contendunt OP*X 20 tanta W 21 effect. 0 22 ipsus V 23 nudus V ita ut sub W 26 ipsis V inquoantea 0 alius V 27 ips (sic) Y ) [*]( 8* )

116
docenda mereantur: qui necesse est ut secundum saluatoris sententiam . caeci duces caecorum, effecti pariter in. foueam cadant. cuius superbiae licet unum, sit genus, duplex tamen eius est species:

una quae serietatem grauitatemqae iugiter imitatur, alia quae effrenata libertate in cachinnos fatuos risusque . dissoluitur. et illa quidem taciturnitate congaudet, haec uero dedignatur silentio coartari nec confunditur passim proloqui etiam res incongruas et ineptas, dum erubescit uel inferior ceteris uel indoctior iudicari. alia ob elationem clericatus ambit officium, altera despicit, utpote iudicans illud aut dignitati pristinae aut uitae ac natalium suorum meritis incongruum uel indignum. quarum quae deterior pronuntianda sit, uniuscuiusque discutiat ac perpendat examen.

unum sane atque idem inoboedientiae genus est uel propter operationis instantiam uel propter otii desiderium senioris uiolare mandatum, tamque dispendiosum est pro somno quam pro uigilantia monasterii statuta conuellere, tantundemque est abbatis transire praeceptum ut legas, quantum si contemnas ut dormias, nec alius superbiae fomes est pro ieiunio fratrem quam pro refectione neglegere, nisi quod perniciosiora et a remediis longinquiora sunt uitia quae sub specie uirtutum et imagine spiritalium rerum uidentur emergere, quam illa quae ex aperto pro carnali uoluptate gignuntur. haec enim uelut palam expositi ac manifesti languores et arguuntur comminus et sanantur, illa uero, dum sub praetextu uirtutum teguntur, incurata perdurant et deceptos . quosque periculosius faciunt ac desperatius aegrotare. [*](2 cf. Mt. 15, 14....\' ) [*]( 3 cadent V ienns 0 4 serenitatem (enit in ras.) D eeriem 0 5 cachinnus V chachinnos DX* cacinnoB WlOl fatuus V 6 risosque D\' risoque 0 7 quoartari 0 8 ernbiscit FD\' 10 dispicit D1P1 utpute VPX 11 ac] aut DX 12 quae om. V 14 adque VWP idem om. W est... instantiam om. 0 .15 senioria sni . 0 16 uigelantia V nigilantiã W 17 tantademque DO . tantum denique ΡΧυ 19 ieiunium 0 20 et a om. W\' . 22 rerum] uirtutum 0 23 nelud VP 24 manifeste D\' langoris 0 25 suptexta D1 26 deceptus V disperatins DWO )

117

Nam illud ridiculum qualiter expromatur, quod nonnullos post illum primae renuntiationis ardorem, quo uel res familiares uel opes plurimas ac militiam saeculi relinquentes semet ipsos ad monasteria contulerunt, tanto cernimus studio in his, quae penitus abscidi non possunt et quae nequeunt in hoc ordine non haberi, quamuis parua uiliaque sint, esse deuinctos, ut horum cura pristinarum omnium facultatum superet passionem. quibus profecto non magne proderit maiores opes 20 substantias contempsisse, quia affectus earum, ob quos illae contemnendae sunt, in res paruas atque exiguas transtulerunt.

nam uitium cupiditatis et auaritiae, quod erga species pretiosas exercere non possunt, circa uiliores materias retinentes non abscidisse, sed conmutasse se probant pristinam passionem. nam nimia deuincti diligentia erga curam psiathii, sportellae, sagelli, codicis aliarumque similium rerum quamuis uilissimarum eadem tamen qua antea libidine detinentur. quae etiam tanta aemulatione custodiunt atque defendunt, ut pro ipsis aduersus fratrem conmoueri eos et quod est turpius etiam litigare non pudeat.

in quibus adhuc aegritudine cupiditatis pristinae laborantes haec eadem, quae usus corporis possidere monachum uel necessitas cogit, secundum numerum mensuramque communem non sunt habere contenti, in hoc quoque sui cordis auaritiam designantes, cum uel ea quibus uti necesse est propensius student habere quam ceteri, uel excedentes diligentiae modum peculiarius ea adtentiusque custodiunt et ab aliorum contrectatione defendunt, quae uniuersis fratribus debent esse conmunia.

quasi uero differentia tantummodo [*]( 1 nonnullus F1 2 quod Ol 3 militia D1 reliquentes D 4 moDasteriom 0 6 habere D1P1 diuinctus V 8 magnę WP 9 contemniese qui 0 10 adqae VWOP 12 retenentes D1 P1 13 pristinam paasionem om. V 14 siathi-i D peiatii 0 psiati. P peiathi X sportelli Y sportillę P 15 sagelli VD\'W OX: sagilli P saccelli D1 cf. Instit. V, 30, 1 «odiees DiP post codicis addrtnt PXv: mattae 17 adque VW P 18 adnersis D1 commoaere D1 19 litigigare W\' 24 studeant OP 25 cuitudiunt V 26 illorum 0 27 commonia D1 )

118
metallorum et non ipsa passio cupiditatis habeatur in noxa, et pro rebus quidem magnis irasci non liceat, pro uilioribus uero hoc ipsum fecisse sine culpa sit, et non idcirco pretiosiores abiecerimus materias, ut facilius disceremus uiliora contemnere. quid enim differt utrum quis perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque magnificas an erga uiliores exerceat species, nisi quod in eo reprehensibilior iudicandus est, quod qui maxima spreuerit minimis obligetur P ideoque perfectionem cordis abrenuntiatio ista non obtinet, quia cum censum habeat pauperis, non abiecit diuitis uoluntatem. [*]( 1 innoxia D1OPX1 3 ipsud P 4 discernemuB Dl 6 adque VP 8 quod cum maximas 0 spuerit D . in minimis WX .9 optinet W 10 uoluntatem. Explicit conlatio (cott P) abbatis danihelis (danielis OX) de concupisoentia (conooncupisc. W) carnis ac (et OP) spiritus YDWOPX Incipiunt capitula de abBt ai (i in e mutat.) rapionis c̃lationibus D Inoipit conlatio abbatis sarapionis (serap. X) de octo principalibuj uitiis (uitiiJ princilibua O) OX Incipit capitulatio eiuadem 0 )
119

Aduentua noster ad abbatis Sarapionis cellam et inquisitio de generibus et inpugnatione uitiorum.

Narratio abbatis Sarapionis de octo principalibus uitiis.

De duobus uitiorum generibus et efficientia eorum quadripertita.

Recapitulatio de gastrimargiae et fornicationis passione et curatione earum.

Quomodo dominus noster solus absque peccato temptatus sit.

De ratione temptationis qua a diabolo adpetitus est dominus.

De consummatione cenodoxiae et superbiae sine ministerio corporali.

De filargyria, quod extra naturam sit, et quid intersit inter ipsam et naturalia uitia.

De ira atque tristitia, quod inter accedentia uitia plerumque (non) inueniantur. [*]( 5 serapionis D\'X 7 serapionis D*X uitis 0 8 et om. 0 efficentia O 14 a om. 0 diabulo D1X appstitas D*0 temptatus X(v) 18 fllargiria DOX 19 inter om. Dx 20 adque 0 accedentia D1 (deleuit D*): acoidentia X iaoentia 0 21 non addidi: cf. cap. 9 et Instit. VIIII, 5: manifestiBsime conprobatar non semper nobis aliorum nitio commotionum stimulos excitari (ceterum errore quodam seu auctoris seu librariorum capitum VIII et VIIII tituli et ipsa capita inter se non plane congruunt) inueniuntur 0 )

120

De sex uitiorum concordia et duorum ab eis dissidentium cognatione.

De origine et qualitate uniuscuiusque uitii.

In quo sit utilis cenodoxia.

De naria obpngnatione omnium uitioram.

De instituendo aduersum uitia certamine secundum ipsorum infestationem.

Nihil nos posse aduersus uitia sine auxilio dei nec debere nos in eorum extolli uictoria.

De significatione septem gentium quarum Israhel accepit terras, et quare alibi septem, alibi multae gentes esse dicantur.

Interrogatio de conparatione septem gentium et octo uitiorum.

Responsio, quomodo secundum octo uitia octo gentium numerus impleatur.

Cur una. quidem gens deseri, septem uero iubeantur extingui.

De natura gastrimargiae ad similitudinem aquilae conparatae.

De perseuerantia gastrimargiae aduersus philosophos disputata.

Cur Abrahae praedixerit deus decem gentes expugnandas a populo Israhelis.

Quomodo nobis utile sit uitiorum terras possidere.

Quod terrae, de quibus expulsi sunt populi Chananaeorum, semini Sem fuerint deputatae. [*]( 1 titulum om. D1, addidit D* in marg., numero non adiecio discedentium 0 2 cogitatione D 5 omnium om. 0 6 aduersus 0 secumdum D\' 8 adnenum Xv 10 quorum frht 0 isrt X 11 accipit X alibi septem om. 0 12 -dicnntnr 0 18 numerum om. D 17 qunr OX gens quidem X r iubentur X 20 conporate D* conparandae X 21 filosofos 0 philosofos X 23 qnnr OX abraae 0 babraae X 24 frhl 0 isri X 25 utile nobis Xv terra 0 26 channaneorum D1 cananeorum 0 27 fnernnt D )

121

Testimonia diuersa super significatione octo uitiorum.

Quod deuicta passione gulae inpendendus sit labor ad uirtutes ceteras obtinendas.

Quod non idem proeliorum ordo sit qui ponitur in catalogo uitiorum.

In illo coetu antiquissimorum senum fuit uir nomine Sarapion, adprime gratia discretionis ornatus, cuius conlationem operae pretium reor litteris tradere. ambientibus enim nobis ut de inpugnatione uitiorum aliqua disputaret, quibus origines eorum et causae manifestius panderentur, ita exorsus est.

Octo sunt principalia uitia quae humanum infestant genus, id est primum gastrimargia, quod sonat uentris ingluuies, secundum fornicatio, tertium filargyria, id est auaritia siue amor pecuniae, quartum ira, quintum tristitia, sextum acedia, id est anxietas seu taedium cordis, septimum cenodoxia, id est iactantia seu uana gloria, octauum superbia.