Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qui si in ueritate uiam perfectionis inquirerent, hoc potius tota uirtute perficere niterentur, ut scilicet exuti non solum pecuniis, uerum etiam affectionibus pristinis et distentionibus uniuersis semet ipsos singulares ac nudos ita sub seniorum imperio conlocarent, ut curam non modo aliorum nullam, sed ne sui quidem gererent. e contrario autem euenit, ut dum fratribus praeesse festinant numquam senioribus ipsi subiciantur et a superbia inchoantes, dum alios instituere cupiunt, nec discere ipsi nec agere ea quae sunt [*]( 7 Hierem. 4, 3 ) [*]( 1 adque VWP 3 stereli WOP1 adqae FP 5 paganos V 8 habitaturi V habitatores Dl habitatoribus (abit. 0) OXv ihrflm O nobis om. PX 9 noaalem DlWX 12 adque VP 13 secolarem WPX 14 antea DWOr posaidernnt V WOX1 hab(ab-0)nerunt OPX 15 logubrius V1 16 famulus suus V 17 contendunt OP*X 20 tanta W 21 effect. 0 22 ipsus V 23 nudus V ita ut sub W 26 ipsis V inquoantea 0 alius V 27 ips (sic) Y ) [*]( 8* )
una quae serietatem grauitatemqae iugiter imitatur, alia quae effrenata libertate in cachinnos fatuos risusque . dissoluitur. et illa quidem taciturnitate congaudet, haec uero dedignatur silentio coartari nec confunditur passim proloqui etiam res incongruas et ineptas, dum erubescit uel inferior ceteris uel indoctior iudicari. alia ob elationem clericatus ambit officium, altera despicit, utpote iudicans illud aut dignitati pristinae aut uitae ac natalium suorum meritis incongruum uel indignum. quarum quae deterior pronuntianda sit, uniuscuiusque discutiat ac perpendat examen.