Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam qui semel ut diximus tepido exorsus initio monachi coepit abuti uocabulo, nec tamen humilitate ac feruore quo debuit iter huius professionis adripuit, infectus semel hac miserabili lue et in ea quodammodo resolutus nec ex sese ulterius perfecta sapere nec alterius poterit monitis erudiri. dicit enim in corde suo secundum illam domini sententiam: quia diues sum et locuples et nullius egeo.

cui illud quoque quod subsequitur consequenter aptabitur: tu autem es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus: in eo factus etiam saeculari deterior, quod nec miserum se nec caecum ac nudum aut emendatione dignum uel egere monitis alicuius aut institutione cognoscit et ob hoc ne exhortationem quidem ullam uerbi salutaris admittit, non intellegens ipso monachi se nomine praegrauari ac deprimi opinione cunctorum, qua dum creditur ab omnibus sanctus et uelut dei famulus colitur, necesse est ut in futuro uehementiori iudicio poenaeque subdatur.